monumenta.ch > Plinius > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 42
{XIII} Proximum scelus fuit eius, qui primus ex auro denarium signavit, quod et ipsum latet auctore incerto. populus Romanus ne argento quidem signato ante Phyrrhum regem devictum usus est. libralis - unde etiam nunc libella dicitur et dupondius - adpendebatur assis; quare aeris gravis poena dicta, et adhuc expensa in rationibus dicuntur, item inpendia et dependere,